- MARCHIO
- MARCHIOoriginariâ signisicatione, alius non est, vam Comes limitaneus, seu limitibus regionis cuiusdam praefectus. Marck enim limitem Germanis denotat. Unde in vita Ludovici Pii a Pithoeo tales Finium custodes dicuntur. Hodie varii Imperii Principes, licet limitum nunc defensores non sint, ex veteritamen consuetudine nomen retinent. Horum complures olim, Vide Goldastum in corpore membr. Imp. Germ. tom. 1. Constit. Imp. p. 17. Hodie praecipui sunt Brandenburgensis, quem omnium primum Marchionem esse docet Munsterus p. 904. Misnensis, Badensis et Moraviae. Reliqui minorum sunt gentium, ut Hochbergensis et Rotelensis, quos hodie Marchiones Badenses repraesentant. Marchio Burgoviae, cuius dignitatis vices Austriacinunc gerunt: Marchio Nummeniae et Pontamussoni, cuius vices Lotharingus subit. Vide Limnaeum Enucl. l. 2. c. 15. ex quo unum hoc adiciam: Marchionatum Misniae, institutum esse ab Henrico Aucupe Imperatore A. C. 931. contra Milzenos, uti Ditmarus Vandalos vocat: an ad reprimendas excursiones Hungarorum et Sarmatarum, ut volut Beutherus in geneal, an contrz Bohemos, ut sentit Philippus in Chorn. Brandeburgicum contra henetos: Landsbergicum contra Sorabos: Lusatum contra Polonos et Silesios; Slesvicensem contra Danos: Antverpiae tandem Marchionatum a Dieterico I. Galliae Rege initium habuisse: quemadmodum Austriae et Stiriae a Carolo M. contra Hungaros, constitutus est. Apud Scriptores mediae aetatis etiam vox Margravii in uss est, seu Mergracii, ex Mera, i. e. Maior, et Grave, distinguit tamen voces has Mergrave et Margrave ex Ll. Ed. Conf. c. 35. ubi habetur: Teutonici etiam et Frisones, et Flandrenses Comites suos Mergreve, quasi maiores dominos vel bonos pacificos vocare solent, Henr. Spelmann. Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.